SOCIETAS PHILOSOPHIA CLASSICA

THE LEARNED SOCIETY

FOUNDED BY

  • HANS MICHAEL BAUMGARTNER
  • GÁBOR FERGE
  • HANS-GEORG GADAMER
  • ULRICH HOYER
  • SILVESTRO MARCUCCI
  • ÁRPÁD SZABÓ
  • TIBOR SZÁNTÓ
  • JÁNOS SZENTÁGOTHAI
  • HANS WAGNER

«VOS EXEMPLARIA GRAECA
NOCTVRNA VERSATE MANV,
VERSATE DIVRNA»
HORATIVS

 

Non est ignotvm, qvod gens nostra Hvgarica, tam mvltis malis afflicta, iam privs qvam tribvs annis ante hodiernvm diem inceperat ad pristinam illam et celeberrimam, cvm ceteris gentibvs Evropae commvnem traditionem et cvltvram qvam primvm reverti. Solativm et spes nostra erat in qvinqvaginta fere annis post illvd bellvm maximvm secvndvm qvasi totivs mvndi non amittere omnia nobis a maioribvs tradita et remanere participes commvnis in Evropa cvltvs et hvmanitatis. Nvnc avtem recvperata libertate eximia nobis cvra est pvrissimvm illvm litterarvm et hvmanitatis fontem, patrimonivm Graecitatis antiqvae reperire et aqvis Castaliae sitim depellere. Persvasvm enim habemvs non posse philosophari in nostra Evropa nova neglectis exemplo et avctoritate svmma maiorvm classimorvm hvivsce terrae. Sicvt coetaneis Horatii, plvribvs qvam dvobvs milibvs annis ante, versanda erant Romae dies noctesqve exemplaria Graeca, ita est renovanda philosophia nostra recentissima per stvdia diligentissima aetatis nostrae anterioris praeclarissimae.

In animo habemvs notitiam et scientiam philosophorvm antiqvorvm, vitas et doctrinas eorvm libris et stvdiis pvblicandis, nec non per alia genera dicendi instavranda divvlgari.

Hac mente petimvs avxilivm et benevolvm svbsidivm omnivm doctrvm et ervditorvm ad renovandam Hvngariae philosophiam.

Bvdapestini, die 30 - Janvarii a.D. 1993